| et mater bona, minus debet timere eam accipere. si vero, e contrario,
 pater est bonus et mater mala, magis debet timere eam
 accipere, et ratio est quia puelle magis conversantur cum matribus,
 quam cum patribus, et ideo magis consueverunt imitari mores
 maternos, quam paternos. vir igitur accepturus uxorem non
 debet tantum respicere ad eius divitias sicut faciunt avari, nec ad
 eius pulcritudinem sicut faciunt iuvenes lascivi, sed ad morum
 ipsius honestatem sicut faciunt sapientes et discreti. non debet
 igitur vir tantum respicere ad eius divitias, unde dicit sanctus
 Iohannes Crisostomus: "Tu, iuvenis, quando uxorem ducere
 vis, noli querere divitem, sed bene morigeratam, quia boni
 mores divitias semper acquirunt, divitie autem bonos mores
 | 
 |