| eorum audivit auris tua (scilicet quando ministri Ordinis et custodes
 divinitus inspirati elegerunt bonum virum fratrem Albertum
 Pisanum in generalem ministrum Ordinis fratrum Minorum). Et
 ipsemet papa voces fratrum audivit, ut electio celerius haberetur.
 Et cito concordaverunt iuxta verbum quod scriptum est,
 Osee I: Congregabuntur filii Iuda et filii Israel pariter et ponent
 sibimet caput unum. Nota quod dicit filii Iuda et filii Israel,
 quia in Ordine fratrum Minorum cismontani et ultramontani congregari
 pariter debent in uno generali capitulo et unum sibi eligere
 generalem ministrum, non per conspirationem et divisionem,
 quia de divisione scriptum est, Osee X: Divisum est cor
 eorum, nunc interibunt, sed per concordiam et inspirationem divinam,
 ut electionem subsequentis generalis ministri et boni pastoris
 divine voluntati committant, iuxta verbum quod scriptum
 est, Act. I: Tu, Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem
 elegeris. Et tunc, si ita fecerint, Deus ex parte sua faciet quod
 faciendum videbit, iuxta illud: Voluntatem timentium se faciet
 et deprecationem eorum exaudiet. Dicit enim beatus Augustinus
 quod «impossibile est multorum preces non exaudiri». Ideo dicit
 Ecclesiasticus X: In manu Dei potestas terre, et utilem rectorem
 in tempore suscitabit super illam. Dominatur enim Excelsus in regno
 hominum et cuicumque voluerit dabit illud et humilimum hominem
 constituet super illud, Dan. IIII. Si autem per privatum amorem
 et per sagacitatem et conspirationem malitiosam eligere voluerint
 et non secundum Deum et Ordinis utilitatem, tunc insuspicabilis
 non portabit dyadema, Eccli. XI, sed homo quem sibi finxerunt
 et privato amore et fraudulenter et malitiose elegerunt. Et
 tunc dicet ille de quo scriptum est, Prover. VIII: Per me reges
 regnant, et legum conditores iusta decernunt. Per me principes imperant,
 et potentes decernunt iustitiam: Ipsi regnaverunt, et non ex
 me; principes extiterunt, et non cognovi, Osee VIII. Nam aliquando
 regnare facit hominem ypocritam propter peccata populi, ut habetur
 Iob XXXIIII. Aliquando propter peccata terre multi principes
 eius, Prover. XXVIII. Aliquando propter peccata regis ipse rex
 removetur a regno, sicut accidit Sauli, quem amovit Deus a
 facie sua, ut habetur I Reg. XVI et II Reg. VII et Act. XIII.
 | 
 |