: Passio beati Arialdi martyris qui ad sanctum Dionysium tumulatur

190


19. His igitur feliciter adimpletis, Arialdus et Landulpus acrius et securius
praedicant. Clerici vero, videntes se aliter quam dolo non posse defendere,
necem Landulphi machinantur, sperantes Arialdum metu taciturum,
si socius Landulphus eo potentior et generosior occideretur. Inventus
est autem quidam nefandus clericus, qui se id facturum promisit, acceptoque
gladio venenato, ut res celerius impleretur, Landulphum per cenam
Domini, parascevem et sabbatum sanctum diemque paschae sanctae
persequitur.
20. Tandem feria secunda de albis Landulphum in crepuschulo ante
altare orantem in collo percussit cum gladio venenato; quo facto in limine
ecclesiae ipse percussor per quendam mendicum claudicantem tenetur.
Currit populus, capitur gladiator clericus causamque rei protinus manifestat.
Sed Dei misericordia Landulphus domum portatus infra paucos dies
sanatus est, veneno nihil agente, quamvis malitiam illius veneni percussor
dixit se in multis bestiis cognovisse. Quod idem clericus cernens dolensque
a Landulpho veniam impetravit.
21. Per idem tempus clerici rusticani videntes se ab Arialdo consimiliter
exturbatos, decreverunt, congregatione facta, vineas et arbores Arialdi
succidere, ut in ipsis bonis saevitiam exercerent, quam in persona sui patrare
non poterant. Ex his aliqui pergunt ad vicum et sibi faciunt Arialdi
possessiones demonstrari. Nocte igitur statuta tanta sunt percussi caecitate,
ut nec ubi essent cognoscebant, nec scirent designatos arbores aut vineas
reperire. Et hoc aliqui eorum in mortis articulo confessi sunt. Sed
quandam ecclesiam, quam Arialdus extra vicum construxerat diripiunt, arbores
vicinorum incidunt, quae tamen in brevi mirabiliter crescentes fructus
uberrimos ediderunt.

Torna all'inizio