Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 270

libro VIII


ergo argumentationibus oratores utuntur, ut Boetius in Consolatione et Tullius in Paradoxis.
53. (1) DE UTILITATE LOCORUM RETHORICE.
(2) Consulimus ergo dictatoribus, decretistis, theologis et legistis quod predictorum cognitionem locorum non vilipendant nec ullatenus pretermittant, quia predicte circumstantie valent in themate bene dando, in causarum examine cognoscendo, in vitiis et virtutibus secundum propria merita perpendendis. (3) Hinc etiam salutationum, exordiorum et aliarum partium epistole sive alterius compositionis tota vis et natura dependet.
54. (1) DE IUDICIO CORRIGENDI.
(2) Post inventionem, de iudicio est agendum, quia inartificiosa est inventio nisi iudicium subsequatur. Unde queritur quare iudicium non sit pars recthorice sicut inventio. (3) Ad hoc dicimus quod iudicium causarum non sumitur de recthorica sed ex legibus vel decretis aliisque libris ad causarum decisionem pertinentibus. (4) In logica vero iudicat qui respondet: unde iudicium est pars dialetice, sicut inventio; propterea dicimus quod iudicium aliter hic accipitur, scilicet pro quadam industria diiudicandi inventa. (5) Et est hoc iudicium artificis et non artis et de tali iudicio hic intendimus, quia limam correctionis debemus inventis diligentissime adhibere.

Torna all'inizio