| Iesum, nec Iesum aliud praedicare quam Christum'. Ex libro
 duodecimo: 'Ignorat deum Christum qui ignorat deum natum'.
 Idem ibi: 'In se enim eum deus glorificauit, id est in ea natura qua
 deus est, ut sit deus omnia in omnibus'. De his igitur ista sufficiant.
 III 21  (III 21) Beatus namque Ambrosius senioris peruersique
 heresearchis debellator Aucsentii, iunioris nunc quippe post mortem,
 licet alterius in persona sed non alterius in perfidia proeliator,
 in commentaria profecto euangelii Lucae expositione illum, id est
 Christum, proprium dei filium ueraciter confitetur. Cui, hoc est
 sibi, ipse per psalmistam patrem dixisse commemorat dicens:
 Filius meus es tu. Ego hodie genui te.  Nec in eo quidem datur tibi
 facultas refellendi more tuo, quasi secundum diuinam tantummodo
 ante saecula generationem hoc dictum fuisset, licet posset et de illa
 non inconuenienter intimatum uideri. Verumtamen ex praecedentibus
 et subsequentibus circumstantiis de secunda, quam temporaliter
 pro nobis suscipere non aborruit, natiuitate praedictum hoc
 rectius intellegi non inhibetur.  Nam Ego autem constitutus sum rex
 ab eo super Sion montem sanctum eius, et Postula a me et dabo tibi
 gentes,  et cetera, ad magnum pietatis sacramentum, quod per
 dispensationem carnis apparuit in mundo, perspicue aduertitur
 procul dubio pertinere. 'Quis est', inquit Ambrosius, 'ille proprius
 dei filius nisi cui dictum est: Filius meus es tu. Ego hodie genui
 te?' Ecce sanctum Ambrosium uerissimum heri et hodie et deinceps
 Iesu Christi domini testem nostraeque consentaneum fidei adsertorem,
 quem tu peruersis cauillationibus falsissimi putabas tui fautorem
 testimonii, illum unum eundemque audio proprium profiteri
 filium dei, cui ante omnia saecula a patre dicitur  Ex utero ante
 | 
 |