destruendos diluvio, Armalec perituram propter ipsorum martirium,  
Imperatorem illum tertio die occidendum post ipsorum  
martirium et multa alia gloriosa; frater Laurentius de Ancona;  
frater Petrus; frater Indus interpres illorum et Gillottus mercator. 
6. Anno tercio post nostrum recessum de curia, circa fines  
de Armalec recedentes, pervenimus ad Cyolloskagan, id est  
ad montes arene quos faciunt venti, ultra quos ante Thartaros  
nullus putavit terram habitabilem, nec putabatur ultra aliquam terram  
esse. Thartari autem voluntate Dei, mirabili industria  
transierunt et fuerunt in campo maximo, ubi dicitur torrida  
zona et impertransibilis a philosophis, quam tamen Thartari  
transierunt, et ego eciam bis; de qua in psalmis David:  Posuit 
desertum etc. Qua pertransita pervenimus in Cambalec,  
ubi est summa sedis imperii orientis, de cuius magnitudine incredibili  
et populo et ordine militum sileatur. Maximus autem  
Kaam, visis dextrariis et donis pape et litteris bullatis et Regis  
etiam Roberti cum auro et nobis, gavisus est  gaudio magno valde,  
reputans bonum, ymo optimum omne, et summe nos  
honoravit.
  |  
  |