Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 522


quasi quidam motus; et ideo cum ad perfectum venerit, non manet id quod
expectationis aut spei est; sed hoc tantum in quo haec expectatio radicabatur,
scilicet ordo et proportio ipsius hominis ad illa iam habita, quorum, dum non
habebantur, erat spes; et ideo non ponitur aliquid speciale succedens spei, sed
tentio sive comprehensio beatitudinis, quae dicit ordinem hominis ad Deum iam
habitum, cuius non habiti erat spes; unde ordo iste communis est utrobique;
et quantum ad hunc ordinem spes manet, sed quantum ad naturam actus sui
transit.
AD OBIECTA
Ad primum igitur dicendum, quod illi qui erunt in poenis, cum sint remoti a
participatione aeternitatis, erunt semper in motu et successione; et propter hoc
poterit esse timor futuri mali. Sed illi qui erunt in patria, erunt maxime quantum
ad praemium substantiale in participatione aeternitatis; et ideo secundum
hoc non erit in eis aliquid de praemio futuri, sed totum simul habent; unde non
remanet in eis spes.
Ad secundum dicendum, quod illa fames non importat expectationem futuri, sed
aufert fastidium iam habiti. Unde respectu praemii substantialis non erit ibi
expectatio, sed fruitio plena: sed respectu aliquorum accidentalium, vel etiam
stolae corporis, poterit ibi esse expectatio, sed non spes, ut supra, 26 dist.,
quaest. 2, art. 1, quaestiunc. 2, dictum est.
Ad tertium dicendum, quod etiam in spe invenitur aliquid quod manet in patria,
scilicet ordo et proportio ad expectatum bonum. Sed iste ordo erit perfectus in
patria, in via autem imperfectus propter absentiam eius ad quod est.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod ablatio alicuius quod est de substantia
rei, inducit corruptionem rei illius; non autem sublatio alicuius quod se habet
accidentaliter ad rem illam. Imperfectio autem illa quam tollit gloria a fide, est
substantia fidei, et ad speciem eius pertinens: quod patet ex hoc quod accipitur
secundum rationem obiecti, a quo fides speciem recipit. Obscuritas enim, quam
aenigma importat, ad genus cognitionis pertinet. Et ideo oportet quod, remota
ista imperfectione, substantia et species fidei destruantur, sicut si ab asino
removeatur sua irrationabilitas. Quia autem fides forma quaedam est accidentalis
simplex, non composita ex materia et forma; ideo ipsa destructa non
remanet aliquid fidei idem numero, sed idem genere; sicut patet quod quando
ex albo fit nigrum, vel e converso, manet id quod coloris est, non idem numero
color, sed idem genere; sed manet eadem lux numero cum est perfecta et imperfecta;
quia illa imperfectio vel perfectio non pertinet ad speciem lucis, sed accidentalis
est. Et similiter est dicendum de spe, in qua etiam quod dictum est,
magis apparet.

Torna all'inizio