Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 176

Tomus I


pro certo perpendimus, ipsorum nequitiam latius
abundare, iamque usque ad regnum nostrum
Siciliae, suae perfidiae rivulos derivarunt.
Quod acerbissimum reputantes statuimus inprimis,
ut crimen haeresis, et damnatae
sectae cujuslibet quocunque censeantur
nomine sectatoris, prout veteribus legibus
est indictum inter publica crimina
numerentur, immo crimine laesae Maiestatis
nostrae, debet ab omnibus horribilius judicari,
quod in divinae Maiestatis iniuriam noscitur attentatum:
quamvis in judicii potestate,
alter alterum non excellat. Nam sicuti perduellionis
crimen personas adimit damnatorum,
et bona damnat, post obitum memoriam defunctorum:
sic in praedicto crimine, quo Patareni
notantur, per omnia volumus observari,
et ut ipsorum nequitia, in qua Dominum
non sequuntur, sed in tenebris ambulabant,
detegatur, nemine etiam deferente,
investigari volumus diligenter hujusmodi
scelerum patratores, et per Officiales nostros,
sicut et alios malefactores inquiri, ac
vinculis detineri inquisitione vocatos: et
si levis superstitionis argumento tegantur,
a viris Ecclesiasticis et Praelatis examinari iubemus.
Per quos si inventi fuerint a fide Catholica
saltem in articulo deviare, ac per ipsos pastorali

Torna all'inizio