Rufinus Sorrentinus: De bono pacis

Pag 120


discordiam nescientes. Volatilia enim, sicut Proverbii scriptura vulgavit,
ad similia sibi conveniunt.
Quod si per has rationes tibi non estimes persuasum pacem hanc per
iustitiam effici, super hoc saltem argumenta satisfaciant scripturarum.
Dixit enim prophetarum nobilissimus Ysaias: Erit opus iustitie pax et
cultus iustitie silentium
. Et David, cum de nascituro celi rege laudes proponeret,
dicturus de pace, quam in adventu eius mundus habere meruit,
de iustitia eius velut causa pacis ante premisit dicens: Orietur in
diebus eius iustitia
; deinde sequitur: et habundantia pacis. Item alibi:
Iustitia et pax complexe sunt se.
VIIII. Que sit humanitas pacem istam alens.
Humanitas autem, qua hec Babilonie pax alitur, quedam humanarum
necessitatum collativa subventio est; qua diversa mortalium condicio vel
mutuis adiuta suffragiis vel alternis sustentata commerciis retinetur. Quod
autem dicimus tale est: Milites armis tuentur rusticos, rustici operibus et
angariis cibos student militibus providere. Item cum regnum illud
frugibus, hoc odoramentis indigeat, cum provincia illa metallis, hec
texturis, cum regio illa lignis, hec marmoribus egeat sicque per alia
millena rerum genera humana mortalitas vicissim sibi opus habeat
subvenire, processit humanitas, que iam in pace Babilonie federatis
alternam penuriam ex alterna copia hiis permutationibus sustentaret. Sine
quibus pax ipsa neglecta decideret quemadmodum connexio lapidum in
edificio formato, ubi, quoniam vicario complexu lapides innituntur, si
rimis hiantibus se complecti desierint, universa structura fabrice quam
citius subruetur.

Torna all'inizio