Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 10


Sp. Lucretium Tricipitinum collegam sibi fecit Lucretiae patrem,
quo morbo mortuo iterum Horatium Pulvillum collegam sibi
sumpsit. ita primus annus quinque consules habuit, cum Tarquinius
Conlatinus propter nomen urbe cessisset, Brutus in proelio
perisset, Sp. Lucretius morbo mortuus esset.
Secundo quoque anno iterum Tarquinius, ut reciperetur
in regnum, bellum Romanis intulit auxilium ei ferente Porsenna
Tusciae rege et Romam paene cepit. verum tum quoque
victus est.
tertio anno post reges exactos Tarquinius cum suscipi non
posset in regnum neque ei Porsenna, qui pacem cum Romanis
fecerat, praestaret auxilium, Tusculum se contulit, quae civitas
non longe ab urbe est, atque ibi per quattuordecim annos privatus
cum uxore consenuit.
quarto anno post reges exactos cum Sabini Romanis bellum
intulissent, victi sunt et de his triumphatum est.
quinto anno L. Valerius, ille Bruti collega et quater consul,
fataliter mortuus est adeo pauper, ut collatis a populo
nummis sumptum habuerit sepulturae. quem matronae, sicuti
Brutum, per annum luxerunt.
Nono anno post reges exactos cum gener Tarquinii ad
iniuriam soceri vindicandam ingentem collegisset exercitum, nova
Romae dignitas est creata, quae dictatura appellatur, maior
quam consulatus. eodem anno etiam magister equitum factus
est, qui dictatori obsequeretur. neque quicquam similius potest
dici quam dictatura antiqua huic imperii potestati, quam nunc
tranquillitas vestra habet, maxime cum Augustus quoque Octavius,
de quo postea dicemus, et ante eum C. Caesar sub dictaturae
nomine atque honore regnaverint. dictator autem Romae primus
fuit Larcius, magister equitum primus Sp. Cassius.
Sexto decimo anno post reges exactos seditionem populus
Romae fecit, tamquam a senatu atque a consulibus premeretur.
tum et ipse sibi tribunos plebis quasi proprios iudices et defensores
creavit, per quos contra senatum et consules tutus esse
posset.
|| eodem tempore, concedente Xerxe Persarum rege, Neemias
Iudeam venit, muros urbemque restituit. ||

Torna all'inizio