| dux et marchio, querimus atque omnibus Christianis in Christo
 pie viventibus notum fieri volumus, sanctę Dei Genitricis ecclesiam multis
 et variis miseriis esse afflictam. quapropter conquerimus et proclamationem
 facimus de Morico et Carbone qui in tantum Dei Ecclesiam persecuti sunt, quod
 nullus Paganus et nullus Iudeus super hoc transire valuit. in primis scilicet,
 nos stantes et castrum nostrum corrroborantes, ipse [prędictus] Carbo supradictę
 ecclesię persecutor nobis securitatem dedit, et postea assaltum [nobis]
 posuit, et duos nostros milites interfecit. deinde in antea terram nostram
 divastaverunt, predam abstulerunt, messes nostras ignibus concremaverunt,
 homines captos occiderunt, monasteria nostra expoliaverunt, tribus vicibus
 infra emunitatem Ecclesię damnum dederunt, et postea in Ecclesiam Dei irruerunt
 et crimen sacrilegii commiserunt, [quia] altaria expoliaverunt, libros
 et paramenta abstulerunt, monachum infra dormitorium apprehensum exuerunt,
 alios verberaverunt, alios in captivitatem funibus in collo ligatis duxerunt,
 et de scapulariis eorum vestimenta et caligas sibi et suis militibus
 fecerunt. in capite  asini scapularium miserunt et « Domne abba, benedicite »
 dixerunt. insuper, Dei famulum expoliatum [nudum] cum quadam
 muliere in foveam miserunt, alium vero musellaverunt et morti tradiderunt.
 quandam Dei ancillam apprehensam, cippos in pedibus eius miserunt et
 funibus suspensam per giros eam revolverunt, variisque pęnis affecerunt.
 in tantum Dei Ecclesiam affíigebant, ut culvertas suas mitterent que offertiones
 de manu pręsbyteri per vim distraherent, in quarum manibus qui offerebant
 osculum prębebant. super hęc omnia turpissimam et nefandam et
 inauditam iniuriam quam dicere licet verecundemur, reticere tamen non possumus,
 scilicet quod apprehensum Dei famulum et venerabilem monachum,
 de iumento in terram miserunt, et fustibus cęsum ac male verberatum expoliaverunt,
 eumque ad caudam perduxerunt, vulvam et anum osculari fecerunt,
 qui eos rogare cepit ut cum dimitterent quia pro animabus parentum illorum
 eo die sacrificaverat. de nostris vero hominibus quos potuerunt ceperunt,
 et plus quam .C. Iibras extorserunt. prędas et assaltus et iniurias innumerabiles
 nobis fecerunt, abbatem vero alium sine armis in via assalierunt, et
 armati super eum irruerunt, et in fugam miserunt, et vix fuit quod in captionem
 eum non habuerunt. post tanta et tam nefaria nobiscum convenerunt,
 | 
 |