Rufinus Sorrentinus: De bono pacis

Pag 58


infoveri. Immo secundum magnum Dionisium nichil existentium erit,
quod ab omni penitus unitate deciderit. Quod enim omnino inquietum et
multum et
inlocatum est, neque on est neque in existentibus. Cui
sententie concinit, quod Latinorum instructor nobilis scripsit: Nullo
modo
, inquit, nature essent, si non qualicumque pace subsisterent.
Ut autem doctrine cupidis scientia tanti boni familiarius influat, rudem
hanc et indigestam pacis materiam per membra distinguamus. Sciendum
itaque est, quod pax iuxta divine scripture canonem in species octenas
dividitur. Est enim pax dei ad se, pax dei ad homines, pax diaboli ad se,
pax diaboli ad homines, pax angelorum ad se, pax angelorum ad homines,
pax hominum ad se, pax hominum ad homines.
III. De pace dei ad se.
Pax dei ad se ineffabilis quedam est unitatis communio inter patrem et
filium et spiritum sanctum, quam ex hiis tribus articulis, scilicet idemptitate
essendi, unanimitate volendi et auctoritate individui operis, coniectamus.
Non enim essentia differunt nec voluntate dissentiunt nec opere diversantur.
Hec pax sicut omni tempore prior est, sic et omni sensu superior
invenitur; de qua Paulus ait: Et pax dei, que exuperat omnem sensum,
custodiat corda vestra et intelligencias vestras
.
Pax hec pelagus quietis est, abissus tranquillitatis et fons omnis
concordie creaturis divinitus impertite. Unde et prenominatus Grecorum
philosophus Dionisius, cum ipsam laudibus anagogicis favoraret,
archisinagogam pacem
eam voluit nuncupare: Ipsa enim, inquit, est

Torna all'inizio