| rare, quod operaris: non cesset pes tuus; Natali Apostolorum uenies ad
 me, et retribuo tibi mercedem tuam”». Surrexit presbiter: sed quia e
 uicino Apostolorum Natalicius dies imminebat, tam propinqui exitus
 diem episcopo nuntiare pertimuit. Alia nocte Dominus rediit, eiusque
 inobedientiam uehementer increpauit, atque eadem iussionis suæ uerba re-
 texuit. Tunc presbiter surrexit, ut pergeret; sed rursum infirmitas cor-
 dis impedimento facta est indicandae reuelationis, ad monitionem quoque
 iteratae iussionis obduruit pergere, et quae audierat, manifestare neglexit.
 Sed quia magnam mansuetudinem contemptae gratiae maior sequi so-
 let ira uindictae, uisitatione tertia Dominus apparens, iam uerbis addi-
 dit uerbera; et tam districta cede presbiter mactatus est, ut in eo duritiam
 cordis emollirent uulnera corporis. Surrexit ergo presbiter eruditus ex
 uerbere: perrexit ad episcopum eumque iam ex more, iuxta beati Iuuenalis
 martiris sepulchrum, ad offerendum sacrificium consistentem repperit.
 Secretum a circumstantibus petiit, seque eius pedibus strauit.
 Cumque eum ubertim flentem episcopus uix ad se leuare potuisset, la-
 crimarum causas cognoscere studuit.
 Ille uero, reuelaturus ordinem iussionis, prius uestimento ex
 humeris deuoluto, detexit plagas corporis, ut ita dicam, testis uerita-
 tis et culpae, monstrauit quanta animaduersione districtionis membra
 illius accepta uerbera liuore inflicto sulcauerant. Quae uerbera
 | 
 |