Salimbene de Adam: Cronica

Pag 363


nos aliquid sapere meliusque percipere possimus, sed cogitare
potius et credere id esse melius et verius quod scriptum est'».
Cum autem frater Petrus non posset auctoritatibus Biblie contradicere, convertit
se ad originalia sanctorum et ad dicta phylosophorum, in quibus
cito fuit ei a fratre Hugone conclusum.

Audiens hec omnia frater Petrus ad originalia sanctorum et
ad dicta phyilosophorum conversus est. In quibus frater Hugo
cum esset doctissimus, statim involvit eum et conclusit ei. Videns
hoc socius suus, qui erat sacerdos et senex et bonus homo, cepit
ipsum iuvare. Sed frater Petrus dixit ei «Tace, tace!». Quasi
diceret illud Iob XXVI: Cuius adiutor es? Numquid imbecillis?
Et sustentas brachium eius qui non est fortis?
Quasi diceret: «Si
ego non possum contra eum, tu quid facies?».
Postquam frater Petrus cognovit se superatum, convertit se ad commendandum
fratrem Hugonem de multiplici sapientia.

Tunc dixit frater Petrus: «In Proverbiis scriptum est, IX:
Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia. Doce iustum, et
festinabit accipere
. Dedi vobis occasionem dicendi multa bona
et ego festino accipere, ut iam non contradicam sermonibus veritatis».
Cui dixit frater Hugo: «Ecce hoc, ut investigavimus, ita
est; quod auditum, mente pertracta
, Iob V». Respondit frater
Petrus: «In Ecclesiastico scriptum est, XXII: Pungens oculum
deducet lacrimas; et qui pungit cor profert sensum
. Gaudeo quod
provocavi vos, quia multa bona dixistis. Nam bona abscondita in
ore clauso quasi appositiones epularum circumposite sepulcro
, Eccli.
XXX. Ideo Ecclesiasticus dicit, IIII: Non abscondas sapientiam
tuam in decore eius
, quia, Eccli. XX, dicitur: Sapientia absconsa
et thesaurus invisus, que utilitas in utrisque? Melior est qui celat
insipientiam suam quam homo qui abscondit sapientiam suam
.
Unde illud Prover. XVII: Stultus quoque si tacuerit, sapiens

Torna all'inizio