Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 437


Samnites ab hastis appellati sunt, quas Graeci saunia appellant;
has enim ferre adsueti erant; sive a colle Samnio,
ubi ex Sabinis adventantes consederunt.
Salaria via Romae est appellata, quia per eam Sabini sal
a mari deferebant.
Salaciam dicebant deam aquae, quam putabant salum ciere
(hoc est mare movere. Unde Ovidius: “Nymphaeque salaces”);
quo vocabulo poetae pro aqua usi sunt. Pacuvius (418):
“Hinc saevitiam Salaciae fugimus.”
Salutaris porta appellata est ab aede Salutis, quae ei proxima
fuit.

Torna all'inizio