Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 400


adulationibus inimici et dulcibus verbis, non habendo respectum
ad opera ipsius, non erit securus quin subito invadatur ab eo,
sicut illi qui leonis saltu subito et ex improviso invaduntur
non possunt evadere mortem. Et dixit: interest regis informare
filium scienciis, qualiter suum regnum conservet et qualiter sit
rectus in populo suo, et qualiter dirigat miliciam suam; nec
permittat eum multum uti venatione aut aliis vagationibus, et
instruat eum eloqui composite, et vitare faciat vanitates. Et dixit:
interest regis quod sua beneficia in bonis viris appareant et in
hiis qui scire nituntur ut, ob hoc, ad predicta proficere melius
innitantur. Et dixit: interest regis ut, cum vult sibi serviri ab
aliquo de suo ministerio, scire (!) prius mores ipsius, et qualiter
se gubernet, et domum suam, et socios; et, si perceperit eum
esse bonorum morum, gubernat rem status sui et observatorem
legis, et toleret pacienter qui contingunt sinistros eventus,
faciat sibi serviri ab eo; si non, detestetur eum. Et dixit: purum
amicum diligentem te, scito meliorem esse fratre [e] patre
ac matre obtante mortem tuam ut hereditet bona tua. Et dixit
quodlibet appetere suum simile. Et dixit: qui non mansuescit
vel acquiescit castigatione blanda, fac eum assuefieri correctione
turpi vel aspera. Et dixit: maiores divitie sunt sanitas corporis
et maior alacritas est satisfactio cordis. Et dixit: obediencia ex
amore firmior est quam obediencia ex donacione et metu. Et
dixit: experiencie efficiunt bonas castigationes, et aspectus ad
fines rerum bonam efficit fidelitatem. Et dixit: melius est in hoc
mundo et nobilius fama bona, et in alio mundo exclusio a pena.
Et dixit: valentius est tacere quam loqui cum ignorante, et solitudinem
querere quam iungere se malis. Et dixit: quando rex
est maleficus, melius est ei qui non noscit eum, quam ei qui
magnum locum habet cum eo. Et dixit: melius est stare cum
paupere sapiente quam cum divite ignorante.Et dixit: per sapientiam
acquiritur humilitas, bona voluntas, pietas et privatio

Torna all'inizio