| solidus sermo, sicut de veritate parente veri significativus adoritur,
 sic persuadere velociter currit cordibusque penetrabiliter figitur. Unde
 David: «Velociter currit sermo eius», veritatis scilicet de utero genitus
 et primogenitus, et Apostolus: «Sermo, inquit, Dei est efficax» quia
 ubi vult et quando vult et sicut vult auditur, et «penetrabilior omni
 gladio ancipiti». Magnum igitur inter verum falsumque resedit iniectum,
 cum hoc velociter et vivaciter suadeat, illud vero procaciter mentiatur.
 False igitur rationis opinio veritati persuadere non sufficit.
 Denique sicut a sue assertionis categoria, que de divinis nominationibus
 est, falsum opinatorem omnino coercuit, sic etiam et contentiosum
 et eum qui verbosa inudatione procellat, procul ab hac lectione omnimoda
 longitudine fore declarat, quia, iuxta Ysaiam, et aque Siloe cum
 silentio currunt et secundum apostolum Paulum dicentem: «Si quis
 ex vobis contentiosus est, nos et ecclesie Christi talem consuetudinem
 non habemus», qui verbis contendit, a moderata theologie tranquillitate
 longe discedit. Dicit ergo sanctus Dionisius:  Si enim est quis,   procaci
 contentione et suorum agmine verborum,  sermonibus   nullo sale auctoritatis
 aut ratione conditis,  resistens   eis veritatibus, que a nobis de supereminentissima
 Thearchia dicuntur,  longe alibi,   id est in seculari humanaque
 scientia que theologicam theosebiam quietemque ignorat,  profecto erit
 a nostra philosophia,   que de fonte divinitatis leni placidoque latice usque
 decurrens, verborum inanem strepitum veri semper conscia tamquam
 repugnans et sibi contrarium prudenter devitat.
 Hic sciendum est quod alia atque alia est philosophia, ideoque aliter
 atque aliter, et alibi atque alibi philosophum versari oportere. Unde
 cum philosophia sit amor sapientie, alii hunc amorem habent verum et
 tranquillum, persuasibilem atque modestum, ut hi qui veram sectantur
 philosophiam, et dicuntur theologici; considerant enim formam, que
 Deus est, sine materia ac per hoc sine motu. Et quia non habent motum
 nisi in eternum et unicum principium, silentiosum amorem possident,
 qui est cultus iusticie. Amant enim iusticiam, que est constans et perpetua
 voluntas Dei, sine tumultu. Talis igitur philosophia vocatur a sancto
 Dionisio “nostra philosophia”. Est alia philosophia, que est logicorum.
 Hec igitur, licet sit vera et comprehensio veritatis earum renun que vere
 sunt, quia tamen considerat materiam cum forma, que forma semper
 | 
 |