| apud Thenedon existente, fuit exinde per Agamenonem requisitus.
 Vnde apud quosdam uulgares in prouerbio dictum est quod
 iuueniles tantum concordie bone sunt, id est que fiunt in ipsis principiis,
 antequam partes sint dampnis, expensis, et laboribus fatigate.
 Post dampna enim et personarum dispendia quis potest ad concordiam
 illum pocius declinare qui pocior est in obtinendo de discordia
 uoto suo? Sane quis posset pro certo tenere Grecos uelle
 tali concordie consentire post tanta eorum dampna, tot eorum nobilibus
 interfectis, tanta subiisse propterea dispendia et iacturas, et nunc
 precipue qui in spe manifesta sunt positi eos esse debere de presenti
 bello uictores, ut secundum eorum intentum credant vniuersos
 Troyanos morti tradere et ciuitatem Troye funditus in ruinam?
 Quare manifeste conicitur consilium predictorum ex solo dolo procedere,
 ut sub ipsius pacis tractatus uelamine habilitatem captent
 et habeant proditores prodendi ciuitatem eorum, si se alio more
 saluare non possunt.
 Cupientibus ergo eis in consilio cepto persistere, Anthenor et
 Heneas cum Grecis de pace regem Priamum querenda insimul alloquntur,
 presente Amphimaco, ex suis filiis naturalibus  iuniore, et
 presentibus multis nobilibus ciuitatis ipsius. Rex uero Priamus,
 audito quod Anthenor et Heneas sibi persuadebant de concordia
 tractanda cum Grecis, statim suo concepit in animo quod non ex
 fidelitatis zelo aut dileccionis affectu procederet quod ipsi sollicite
 suggerebant. Sed post multa ab eo protracta suspiria eis
 in sua sagacitate respondit, occultando tamen exinde sui animi
 cogitatum. Dixit enim eis se uelle habere consilium per dies
 aliquos super hoc. Qui dixerunt: "Si dicis te consilium exinde
 scrutaturum, audias ergo nostrum, et si tibi displicere putaueris,
 aliorum consilio poteris adherere. " Quibus rex sic dixit: "Consilium
 uestrum non reprobo; audire enim illud gratum est michi
 et ei credere si sit bonum. Sed si a bono discrepare uidebitur,
 uobis displicere non debet si adherere ualeo meliori. "
 Tunc surrexit Anthenor et stans dixit hec uerba: "Domine rex,
 | 
 |