Arnulfus Mediolanensis: Liber gestorum recentium

199


monasterium de privato factus privatior. Ibi commendatus
custodibus diebus multis resedit inglorius, hac
etiam vice delusus.
21. Gotefredus autem pluribus iam coartatus obstaculis
cum parte suorum aliqua suo se collegit in opido, quod
vulgo Castilio dicebatur, inexpugnabile revera presidium
menibus ac loci natura munitum. Ex eo sepius erumpentes,
cum supra modum predis inhiarent ac cedibus, indignati
Mediolanenses proponunt arcem illam protinus expugnare
turritam. Nec mora instructo exercitu et his, que ad usum
militie fuerant necessaria, paratis procedunt omnes castrametati
ad radicem montis. Aberat enim ab urbe vigesimo
paulo plus miliario. Mox undique circumvallantes incessanter
oppugnant. Ad hoc etiam cunctos regionis illius instant

Torna all'inizio