Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 385


certaminis, misit Burdegalam pro bajulo
regis Angliae, quem cognoverat alias, et pluries
honorarat, facitque sibi dici, quod quidam miles
amicus suus ad locum futurae pugnae venerat,
et videre volens affectabat situm et dispositionem
castrorum campi videre, de quibus audiverat
miranda referri. Bajulus autem venientis
militis circumscriptiones exquirens et exquisitas
corde recolens, pro eo maxime quod idem
miles ipsum noctis tempore jam confidenter et
cum tantae celeritatis instantia postulabat, eum
praesumpsit esse qui fuerat; rigentibus membris
solus ad locum pugnae se dirigit, et dictum Petrum
juxta novam portam, per quam propugnaturi
debebant in agonem prodire, silentiosum invenit.
Assurgens ergo Petrus venienti bajulo salutationis
primo dat verba, summatisque capitis
coperturis ipsum verbis praevenit, dicens: "Cognoscis
me?" Bajulus autem tum ex praesumptionibus
discretionis suae praehabitis, tum ex sono
vocis cognovit, quod ille erat, quem esse credebat;
propter quod illico admirative quasi verba praecipitat.
"Heu", inquit, "minus prudens, ad quid
venisti, et qualiter potuisti per tot Gallicorum
excubias et hostium tuorum insidias huc pervenire
illesus? Certe Gallicorum infinitus numerus
in crastinum est adventurus Burdegalam,
qui si te taliter pervenisse cognoverit, de nece
tua, quidni, plusquam de vita illico cogitabit,
imo de repente facient lacerari. Tolle igitur moras,
et propere hic abscedas, nec repetas celata
vestigia, sed per viam aliam revertas. Es ne
tu adeo stolidus, quod intendas animo hic decertare
cum Gallicis? forsitan haec est audaciae
temeritas, ut in Franciae regno confidentiose
velis te et tuos in fortia ponere Gallicorum?
Credis ne a Gallicis quidquam veniae promereri,
si te pugnando taliter regi Karolo praevalere
contingat? profecto, si venias, vinceris,
et si perdes, bellum procul dubio non evades,
sed exterminaberis in aeternum: non enim opera
contra Gallicos attentasti, per quae ab eis
debeas confoveri". Ad haec Petrus sub breviloquio
se excusat in omnibus, et occulti adventus causam
aperit, petitque sibi statim reserati portam
campi certaminis, et ibi protestatione praemisssa,
ut absentiae suae causam exprimat, et se
suosque de futuro bello valeat excusare; sicque
in medium campum cum bajulo perveniens armatus
militaribus armaturis, hac, si tunc deberet
ingredi ad duellum, agilis de sonipede prosilit,
ac summota casside, parem sistens, suam
protestationem emisit, caussas metus exprimens,
propter quas cum rege Carolo concertare
metu conventurae ad pugnam multitudinis Gallicorum,
asserit, sicut firmaverat, se non posset.
Post emissam vero protestationem dictus Petrus
circuit loci latera, et revolvit stationes, et
spectacula cuncta prospectat, dicitque bajulo:
"Dic, sodes, quorum eminentiores sunt sedes,
quas cerno, quibusve sunt eae humiliores adscriptae,
aut quae nobis sunt, et nostris militibus

Torna all'inizio