Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 83


oppressit. Ea res Salernitanorum animos non aliter conturbavit
quam si barbaris irruentibus capte iam urbis viderent excidium
imminere. Mulieres huc illuc sparsis crinibus discurrentes, vicos
et plateas ululatu complebant; civium autem quidam extrahendis
de ruina corporibus operam dabant; alii domestica lugebant incommoda
vel amicorum mestitiam solabantur; nonnulli quoque
miseram desolate civitatis fortunam mirabantur attoniti. Nam
et, apothecis clausis, contractus nulli fiebant, et scole, velud indicto
silentio, quiescebant, ipsosque iudices miserandum urbis ac
triste iustitium ab examinandarum litium cognitione suspenderat.
Tota civitas luctui vacans Mathei notarii detestabatur scelera,
qui tanti causam prestitisset incommodi. Sed et de rege nichilominus,
ubi iam supra metum dolor excreverat, inconsulte
plurima loquebantur. Verum hec eatenus preoccupasse licuerit,
ne maiorem evagandi licentiam turbulenta narrationis series consequeretur.
Itaque rex, ubi sedata vidit omnia neque iam hostes
uspiam compa[rere , quorum alii transfretarant in Greciam, alii
cum comite Lorotelli ad imperatorem Alemannorum confugerant,
plerique rerum omnium inopes in Campania morabantur,
reversus in Siciliam, pa]latio [se conclusit et otio] quietique [vacare
post la]borem disposuit, confidens non facile deinceps in
regno quisquam turbinis emersurum. Nec multo post, moriente
Silvestro comite, Siracusanus electus et Matheus notarius soli
consilio regis intererant et regni disponebant negotia, quibus socius
datus est gaytus Petrus eunuchus, qui post mortem gayti
Ioharii fuerat magister camerarius palacii constitutus.

1



5




10




15




20




25
Torna all'inizio