Guido Faba: Summa de vitiis et virtutibus

Pag 108


IX
EXORDIA ET CONTINVATIONES CARITATIS.
1 Caritas Dei animam pro omnibus posuit, quam habere non
poterit qui pietatis uiscera necessitatem patientibus denegabit.
1' Jnde est quod Deum tenemur diligere, quoniam prior nos dilexit,
ut scriptura testatur, et de bonis nostris debemus indigentibus
subuenire.
2 Perfecta caritas timorem eicit et in mutua dilectione consistit.
2' Rogo te itaque ut ex toto corde tuo et mente diligas Deum, quia
prior dilexit nos, et proximum ut te ipsum sciens quod perfecta
caritas foras mittit timorem.
3 Deus est caritas ut scriptura testatur, et qui in caritate permanet
in Deo coronabitur. 3' Labora igitur ad caritatem habendam
que, sicut dicitur et est uerum, multitudinem operit peccatorum.

Torna all'inizio