Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, II

Pag 121


DE CERASOLUM.
IN nomine domini nostri Iesu Christi Dei eterni. Nonodecimo
anno principatus domni Pandulfi, et .IIII.o anno principatus
domni Landulfi gloriosi principis, in mense septembri, .V.a indiccione.
Memoratorium factum a me Grimoaldo presbiter et monachus,
missus a domino Paulo venerabili abbate monasterii Sancti Vincencii,
de eo quod, in presencia Friderisi iudicis et aliorum testium,
propter quod iam dictus domnus Paulus venerabilis abbas
dedit et tradidit, per scriptum libellarium, tenendi, laborandi et ibidem
habitandi a modo et usque in .XXVIIII. annis completi Aldoni
filio Gualderami; et Angeli, et Rimeperti germanis filiis Teodoni;
et Urso, et Leoni, et Martino, et Deodato germanis filiis Ermolandi;
et Sabbatino filio Ursi, qui fuerunt nativi de finibus Francia
terram predicti nostri monasterii, qui esse videtur super fluvio
Vulturno, ubi nominatur ad ipsa Causa, que habet fines: de una
parte fine ipso Claro; de alia parte fine ipsa valle Sancti Eleutherii,
cella suprascripti nostri monasterii; de tercia parte fine Carditu;
de .IIII. a parte fine riu Sancti Petri, et in ipso fluvio Vulturno;
has autem suprascriptas terras, qualiter superius de fine in
finem indicatum est, dedit iam dictus domnus abbas per convenienciam

Torna all'inizio