Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 5


id est Ytaliam, quam appellamus hodie Romaniam, confluxisse,
cum parua scilicet sola, licet paucis aliis sibi adiunctis, uenerit
expugnatura Troyanos, prout ipsius ystorie series per ea que infra
legentur apertius demonstrabit). Sic ergo successiue describetur in
ipsa qui reges et qui duces Grecorum armata manu et quot nauibus
se in predictum exercitum contulerunt, quibus armorum insigniis
usi sunt, qui reges et qui duces in Troyane urbis defensionem aduenerunt,
quanto tempore fuit protracta uictoria, quotiens bellatum
extitit et quo anno, quis in bello ceciderit et cuius ictu (de quibus
omnibus pro maiori parte Cornelius nihil dixit). Superest ergo ut
ad eius narrationis seriem accedatur. Explicit prologus.
[Incipit liber primus de Peleo rege Thesalie inducente Iasonem
vt se conferat ad aureum uellus habendum.]
In regno Thesalie, de predicte scilicet prouinciis Romanie cuius
incole Mirmidones dicti sunt, quod nos hodie uulgari denominatione
Salonicium appellamus, regnabat tunc temporis rex quidam iustus
et nobilis nomine Pelleus cum eius consorte Thetide noncupata.
Ex quorum matrimonio processit vir ille tam fortis tam animosus
tam strenuus denominatus Acchilles. Hos Mirmidones illi qui
dicere uoluerunt Magnam Greciam, id est Ytaliam, in Troyanorum
excidium aduenisse Aprutinos esse dixerunt, gens quedam uidelicet
que in regni Sicilie finibus habitat constituta. Vnde prouincia illa
Aprucium dicta est et ciuitatem Thetim que in ipsa prouincia
sita est a predicta Thetide nomen asserunt assumpsisse. Sed sic
dicentes perhibentur errare, cum Mirmidones habitatores Thesalie
nuncupentur, quorum dominium, post obitum regis Pellei patris sui
nactus, Acchilles in Troyano bello multa cum eis miracula bellicosa
peregit. Sicut de eis testatur Ouidius, eorum originem fabulose
commentans. Dixit enim hos Mirmidones in viio Methamorphoseos
fuisse formicas, ad preces regis Thesalie diis porrectas in
homines transformatas, dum diebus illis totum vulgus regni Thesalie,
incumbente cuiusdam letifere infirmitatis peste, finaliter decessisset,

Torna all'inizio