Arnulfus Mediolanensis: Liber gestorum recentium

120


[2.] Huius rei gratia iuniorem filium in eadem ecclesia
tonsorari decrevit, set quia in puerili etate ad episcopandum
minime videbatur ydoneus, Ardericum grandevum senem
interim subrogavit antistitem sperans eum subito casurum.
Quoniam vero sepenumero cogitantem fallit opinio, prolixius
vixit sacerdos in seculo. Quod ubi persensit, necem ilico
meditatur ocultam. Statuto autem generali Papie colloquio
cunctorum regni principum palatini lixe iubente ex
industria cesare cum Mediolanensibus litigabant, ut accepta
occasione trucidaretur senex ille. Quibus rixantibus gravis
pugna committitur, qua feruntur interfecti Mediolanenses
nonaginta viri prudentes, set propicia divinitate liberatus

Torna all'inizio