Guido Faba: Dictamina rhetorica

116


virginitatem amisi, tamen communis fame virginitatem habeo,
et nomen adhuc retineo publice honestatis.
LXXVIIII.
De subdito ad dominum.
Viro nobili, domino suo G. de Rolandino, talis
eius subditus et fidelis seipsum ad beneplacita et mandata.
Dominatio vestra litteris presentibus recognoscat, quod
terra Martini que vestre brayde continuatur vult vendi, et
credo quod inde habere poteritis bonum forum. Quare vestra
prudentia super hoc provideat in presentia, ante quam alii
distrahatur.
LXXVIIII.
Responsiva ad predictam.
De bona fide laudari potes et de magna legalitate merito
commendari, tamquam persona diligens et multipliciter studiosa
circa dominorum profectum et negotia promovenda. Cum itaque
terram quam dixisti venalem sic nobis bene iaceat et opportuna
sedeat et vicina, pro minori pretio quam poteris eam
facias nos habere.
LXXX.
De massario vel alio subdito ad potestatem.
Magne laudis viro, domino Rambertino potestati Savigni
A. massarius eiusdem loci salutem et servitii promtitudinem.
Noscat vestra nobilitas et prudentia circumspecta, quod in terra
Savigni nuper inter tales maleficium est commissum, occasione

Torna all'inizio