Rufinus Sorrentinus: De bono pacis

Pag 162


Ad extremum et illa non tenuis differentia est, quod mundane pacis
consociatio, maxime que inter domesticos amicosque transigitur, quo
dulcior fuerit, eo ipsius disiunctio ultima, que per mortem fit, amarior
computatur. Nec enim fieri potest, ut eius mors nobis nimis amara non
sit, cuius vita <nobis> nimis dulcis estiterat. At quia ecclesiastice
pacis beata societas per mortem non distrahitur, sed mutatur in melius,
ideo fideles hac societate concordes, cum aliquem de suis extulerint, nisi
quantum naturale debitum humanitatis exposcit, nullis afficiuntur
meroribus, sed magis quodam interno gaudio precedentem in patriam
socium prosecuntur scientes, quad mors non scopulus, sed portus est,
honesta missio militis, merces operis, aditio hereditatis. Nam cum
dederit dilectis suis sompnum, ecce hereditas domini
.
XXIIII. De tribus articulis, quibus pax ecclesie continetur.
Tribus autem articulis velut trinis fundamentis, scilicet fidei unitate,
voluntatis unanimitate morumque conformitate, pax ista subnititur. De
primo articulo scribitur ad Romanos: Deus autem spei repleat vos omni
gaudio et pace in credendo
. De voluntatis unanimitate idem paulo superius
dixerat: Deus autem patientie et solacii det vobis sapere in alterutrum
idipsum secundum Iesum Christum, ut unanimes uno ore honorificetis deum
.
De conformitate morum ipse idem monuit Philipenses, ut idem,
inquit, sapiamus et in eadem regula permaneamus; ubi nomine regule
conformitatem innuit vite.
Et quidem in unam fidei normam omnes, qui sunt Christi, conveniunt;
quod visibili iam documento percipimus, dum videre est, quomodo tam
varie cultus gentes, tam dissona vultus ora, tam diversa linguarum scemata
in eiusdem consonantiam uniuntur. Omnes enim, quotquot christiana
professione censemur, unius domini sumus famuli, unius pastoris oves,

Torna all'inizio