Salimbene de Adam: Cronica

Pag 620


Ecclesiasticus quoque dicit, XIII: Qui tetigerit picem, inquinabitur
ab ea. Ideo dicit Sapiens, Prover. VI: Qui ingreditur ad mulierem
proximi sui, non erit mundus, cum tetigerit eam. Dominus etiam
castitatem precepit, cum dixit, Luc. XII: Sint lumbi vestri precincti.
Quod exponit beatus Gregorius dicens: 'Lumbos enim precingimus,
cum carnis luxuriam per continentiam coartamus'.
Apostolus etiam in prima ad Timotheum V castitatem precipit,
cum dicit: Te ipsum castum custodi. De castitate similiter Iudith
commendatur, cui a presbiteris dicitur, XV: Confortatum est cor
tuum, eo quod castitatem amaveris et post virum tuum alterum nescieris.
Cum igitur non ignoremus hec omnia, non sumus doniatores,
ut amici nostri nobis imponunt, sed sumus filii sanctorum et servi
Dei altissimi et vitam illam expectamus quam Deus daturus est his
qui fidem suam nunquam mutant ab eo».
Quid plura? Usque adeo Matulinus factus est meus amicus,
ut semper invenirem eum paratum ad servitia impendenda. Sed
nec ipse aliquid perdidit inde, quia dedi sibi uxorem filiam cuiusdam
Ferariensis qui habitabat Ravenne; ex qua habuit magnam
dotem, adiuvantibus apud marchionem domino Guidone de Polenta
et domino Adhegherio de Fontana. Confitebatur enim mecum
pater puelle in illa infirmitate de qua mortuus est, et ipso volente
et consentiente feci hoc totum. Et dixit michi pater puelle: «Frater
Salimbene, retribuat vobis Dominus, quia filia mea remansisset
in taberna post mortem meam et forte facta fuisset meretrix,
nisi vos fuissetis qui maritastis eam. Iam letus moriar, ex quo
constat michi quod filia mea bene est maritata».
De obitu domini Philippi archiepiscopi Ravennatis.
Iam nunc ad principalem materiam redeamus. Igitur dominus
Opiço, Parmensis episcopus, clericos suos multum tenebat sub
baculo et Ordinem fratrum Minorum diligebat et pro eis contra
mordaces pugnabat. Idem fecit dominus Phylippus archiepiscopus
Ravennás. Qui cum multas pugnas fecisset et multas victorias
habuisset, factus iam senex et antiquus dierum, infirmatus est

Torna all'inizio