Salimbene de Adam: Cronica

Pag 820


fratrem Ghirardinum Segalellum pro consimili causa iam
superius dicta. Isti homines qui se dicunt Apostolos esse et non
sunt, sed sunt ribaldi et homines rurales et bestiales, ducendo post
se huiusmodi mulierculas credebant facere quod Apostolus in
prima ad Cor. dixit, IX: Numquid non habemus potestatem sororem
mulierem circumducendi, sicut et ceteri apostoli et frates Domini
et Cephas? Aut ego solus et Barnabas non habemus potestatem hoc
operandi? Quis militavit suis stipendiis unquam?
De papa Martino, qui precepit quod predicaretur crux contra Petrum Aragonie
regem.
Item, millesimo supraposito, papa Martinus IIII misit litteras,
precipiendo quod predicaretur crux contra Petrum Arágonum,
qui Siciliam occupaverat. Et assignavit IIII causas quare
volebat quod crux predicaretur contra eum. Quarum prima
erat quia terram Ecclesie occupabat et contra voluntatem Ecclesie
possidebat, nolens Romane Ecclesie obedire, ut terram dimitteret.
Secunda, in favorem et adiutorium regis Karoli, cui
Ecclesia terram illam concesserat. Tertia, quia ibi multiplicabantur
heretici, usque adeo quod inquisitores heretice pravitatis
illuc ire non poterant occasione hominum Petri Arágonum, quos
ibidem tenebat. Quarta, quia, occasione exercitus Petri Arágonum
qui in Sicilia morabatur, impediebatur succursus Terre
Sancte, qui inde antiquitus habebatur quantum ad victualia et
armorum copiam et numerum pugnatorum. Sed crux non fuit
predicata, quia post breve tempus subsecuta est mors tam Karoli
quam summi et Romani pontificis.
De morte regis Karoli, et de quadam sancta domina que a Deo magnas habuit
visiones.
Nam, sequenti anno, scilicet MCCLXXXV, indictione XIII,
immediate sequenti die post Epyphaniam, qua Dominica habebatur,

Torna all'inizio