Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

366


obsederunt et tandem ipsam urbem ceperunt. dictus
autem marchio imperatorem cum uxore et filijs ad Montemferratum
misit, ubi in custodia reserventur. post capcionem
autem civitatis Constantinopolitane sancta Crux, que dicitur
Crux sancte Helene, fuit Ianuam deportata. dicitur autem Crux
sancte Helene, quia, cum ipsa sancta Helena Crucem Domini reperisset,
partem eius laminis argenteis et aureis et margaritis ornavit et
Constantinopolim ad Constantinum, suum filium, deportavit.
verum, cum Veneti Crucem illam cum multis alijs reliquijs Venecias
transmitterent, contigit quod quidam civis Ianuensis, qui fuit
de Fornarijs, nomine Dondedeus Bos, galeas duas contra
Venetos armaverat, ex eo quod inter Ianuenses et Venetos tunc discordia
erat. dictus igitur Dondedeus Bos navem illam cepit
et sanctam illam Crucem cum ceteris reliquijs Ianuam deportavit.
quam quidem Crucem communi Ianue et ecclesie Sancti
Laurentij pro magno munere dedit. ceteras autem reliquias

Torna all'inizio