Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 84


Matheus ergo notarius, cum iam plurimum posset in curia,
disposuerat admirati ritus et consuetudines imitari, omnibusque
se prebens affabilem, eis maxime quos oderat arridebat ipsumque
regem adulationibus iam ceperat demulcere, sciens ob id ipsum
Maionem ei maxime placuisse. Largitatem vero Maionis, avaritia
prepeditus, imitari non poterat, nec illi se, cum impeditioris esset
lingue, facundia similem exhibere. Sed et abiectus generique
concors animus in eam que Maionem foverat regnan[di spem
non suffi]ciebat illum [attoller]e, licet totis nisibus affectare et
perquirere videretur, ut solus regia preditus familiaritate, locum
admirati plenius obtineret, cum nomen efficaciter, rege vivente,
sperare non posset. Neque vero Siracusani electi, college sui,
fidelius amicitiam excolebat aut alio venerabatur affectu, quam
admiratus Panormitanum olim archiepiscopum diligebat. Electus
autem non multum eiusmodi versutiis et simulationibus operam
dare decreverat ipsique regi maiori quadam fiducia loquebatur,
indignum honestate sua iudicans eatenus illi blandiri, ut vel occultaret
veritatem, vel falsa pro veris impudenter ingereret.
Eo tempore, post subactos hostes et pacem integre restitutam,
cum rex nichil ultra sibi crederet formidandum, repentinus eum
casus edocuit ita fortunam plerumque mortales eludere, ut ubi
quis minus precaverit, citius dampnum aut periculum incurratur.
Pauci namque viri, qui diversis ex causis adhuc in carcere tenebantur,
ne palatium quandoque nullum tirannidis pretenderet argumentum,
cum iam de venia desperantes, vivendi tedio vexarentur,
fortune se commissum ire decreverant, ut vel, ea favente
ceptis, evaderent, vel adversante, [morti potius vellent] occurrere,
quam eiusmo[di mise]riis affigi, diutius [perpetuis hor]rendorum
carcerum pedoribus cruciandi. Itaque, custodibus carcerum
multis promissionis pactionibus precorruptis, nacti tempus
congruum, quo post distractam curiam palatium inobservatum

1



5




10




15




20




25




30
Torna all'inizio