Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 108


multos ibi viros quales affectabat invenit. Hec enim civitas ex
convenis, piratis, predonibus adunata, omne fere genus hominum
intra menia sua conclusit, nullius expers sceleris, nullum abhorrens
flagitium, nichil eorum que possit putans illicitum. Itaque
latrones, pirate, scurre, assentatores ceterisque flagitiis irretiti confluebant
ad eum, et diem conviviis extrahentes, totis noctibus tessararum
iactibus insistebant. Quod ubi regine cognitum est, [durius
eius temeritate]m redar[guens, scripsit ut Farum] sine dilatione
transiret. Qui,] suadentibus sociis, [vix in]de tandem avulsus in
Apuliam iter instituit.
Emenso itaque post mortem regis annuo fere spatio, cum paulatim
decidens procella curie recedisset, proceres regni multis e
victi regine beneficiis interim quiescebant. Ut enim incarceratorum
multitudinem liberatam, servos libertate donatos, civibus immunitates
concessas, consuetudines que perniciose videbantur
explosas, ut villas oppidaque multis nobilibus viris donata preteream,
octo comites eodem anno creaverat: Richardum Mandrensem,
Bertrannum comitis Gravinensis filium, Richardum de Sagio,
Rogerium Richardi filium, Iocelinum, Symonem Sangrensem,
Willelmum Silvestri comitis filium, Hugonem de Rupeforti consanguineum
suum, hominem omnis virtutis expertem, qui de
Francia nuper advenerat; Rogerium quoque comitem Acerranum
et Rogerium Avellini comitem, ab exilio revocatos, pristine restituerat
dignitati. Hiis ergo multisque preterea beneficiis regine
liberalitatem experti, temptabant ab innata rebellandi consuetudine
feroces animos cohibere.
XXXIII. De statu curie.
Curie vero status hic erat: Richardus Molisii comes, ceteris
familiaribus potestatis eminentia prelatus, apud reginam postulata
facilius impetrabat; electus vero Siracusanus et Matheus

1



5




10




15




20




25




30
Torna all'inizio