Bichilinus de Spelo: Pomerium rethorice

Pag 43


superstite, in opere defectivus sit opifex, non criminandus tam acriter
quam si voluntarie defecisset. Gravi pena debent puniri qui falsitatem
scienter non abhorrent committere ut puniunt committentes. Lumen
inutile creditur, quod numquam alicuius aspectibus presentatur. Non
debet sapiens litigiis intendere, sed sedare, nec pati debet iura pauperis
deperire. Tollerabilior, si lateat, culpa creditur, quam ipsam publica
anctoritate defendere. Peius enim est defendere malum quam
facere, sanctus approbat Augustinus. Nichil invenitur dignius quam
quod alicui dissonum sapiencie non insit. Veritatis magister esse non
poterit erroris discipulum qui se facit. Cito a memoria excidit quod
frequencia peticionis non solidat. Sciencia enim, nisi habituata, radicitus
aufugit velut unda. Ait Seneca: Memoria nichil, nisi ad quod
sepe respicit.
 
Capitulum VII
 
DE EXORDIIS QUO AD SCOLARES
 
Si divicie fugitive nobilitant possessores, multo clarioris est generis
cuius proles sapiencie thesauris locuplex invenitur. Querentibus sapiencia
se ostendit, sed ipsam contempnentibus se occultat. Labor
studii fructum affert modicum interruptus. Tenebrosa est anima quam
lumen sciencie non illustrat. Temerarius est qui multa se credit in
brevi tempore didicisse. Ultra quam ferre possit discentis ingenium
non est animus onerandus. Usus doctoris erronei multos precipitat in
errorem. Ubi multus est strepitus, ibi studencium modicus est profectus.
Zonam regie dignitatis consequitur qui proficit in doctrina.
Solis radios superat qui sapiencie splendore coruscat. Naturaliter est
servus qui, pollens viribus, deficit intellectu. Quia ex turpibus locucionibus
turpia inclinamur ad opera, debet quilibet hostium circumstancie
suis labiis adhibere. In matura nescitur quod in etate non discitur iuvenili.
Non multum proficit studiosa providencia magistralis, ubi discipuli
non concurrit assensus. Et sic: Tempus elapsum nequeat revocari:
saltem residui sitis utiles expensores. Quanto repugnante natura minus
valet industria. tanto scolaris obtusi ingenii maxime insistat frequencius
lectioni. Raro non letos capit exitus qui sanis consiliis acquiescit. Scolaris
ingenium habens et studium commodum adipiscitur et honorem.
Sequens viri docti consorcium doctrine percipit multipliciter incrementum.
Non per principium laus acquiritur, sed per finem inicium commendatur.
Scolaris sciencia fructiferum recipit incrementum, si repeticione
et memorie commendacione fuerit quam sepius ruminata.
Opus discipuli non recipit venustatem, quod lima doctoris non fuerit

Torna all'inizio