Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 246


Palamides demum in conflictu belli mortuus expirauit, vt de hiis
omnibus et de eo satis est supra loco suo relatum. Sed quidam,
quibus aliorum placet interitus et qui semper in eorum maliciis gloriantur,
regi Naulo et eius filio Oecto de morte Palamidis falsis adinuencionibus
et subornatis in multa ficcione commentis aliter sunt
testati. Dixerunt enim Palamidem non in bello peremptum sed
clandestine et furtiue per Vlixem et eius socium Dyomedem de
consilio Grecorum fuisse nequiter interfectum. Et ut ex eorum
commentis resultaret firma credulitas, de eius interfeccione commentati
sunt ficticiam formam et modum, astruentes in dictis eorum
Ulixem, Dyomedem, Agamenonem, et Menelaum duas falsas litteras
confinxisse, in quibus continebatur Palamidem cum Troyanis
prodicionem exercitus tractauisse, pacta sibi a Troyanis quadam
auri maxima quantitate, et has litteras fecerunt ad latus cuiusdam
interfecti hominis colligari. Cum autem finxissent eos scire promissam
pecunie quantitatem, procurauit Vlixes cum quodam secretario
Palamidis, pecunia sibi data, ut illam pecuniam quam Troyani
promiserant Palamidi pro prodicione exercitus se daturos sub caputio
lecti Palamidis se latenter abscondere procuraret. Quam cum
Ulixes eidem assignasset, idem secretarius Palamidis sub caputio
lecti ipsius latenter abscondit. Cum idem secretarius se ad Ulixem
postea contulisset et relatum sibi extiterat in secreto qualiter perfecerat
mandatum Vlixis, Vlixes in eodem loco ipsum clandestine
fecit occidi. Quibus litteris postea per Grecos inuentis et lectis,
Grecos contra Palamidem suspicionis animum concepisse dixerunt.
Et cum Greci se postmodum ad tentorium Palamidis contulissent
perquisituri si sic de auro rei ueritas se haberet, perquisito eius lecti
capucio, inuenerunt aurum ipsum in ipso et in eo pondere quod
predicte littere continebant. Quare cum Greci fidem adhibuissent
hiis que continebantur in litteris postea firmiorem, in Palamidem
irruere uoluerunt tamquam prodicionis actorem. Sed Palamides
animose resistens contra predicta obtulit se exinde defendere per
duellum equestre qualiter ipsius sceleris erat inscius et se paratum
innocenciam suam bello ipso purgare. Et cum nullus Grecorum

Torna all'inizio