| Ad secundam quaestionem dicendum, quod Angeli et beatorum animae, proprie
 loquendo, spem non habent; et hoc patet ex duobus. Primo, quia cum spes sit
 virtus theologica, habet Deum pro obiecto; et quia gaudium eorum, quod de
 Deo habent, crescere non potest, ideo illud quod eis accrescit, non pertinet ad
 spem. Secundo, quia est de arduo et difficili; et quia habenti gloriam essentialem,
 quae in Dei visione consistit, quidquid aliud creatum est, parvum est;
 et ideo non potest esse spes neque de gaudio quod de salute aliorum eis accrescit,
 neque de gaudio quod accrescit animae de gloria corporis; sed potest esse
 de eis desiderium; et hoc desiderium expectatio large dicitur.
 AD OBIECTA
 Et per hoc patet solutio ad obiecta.
 Solutio III
 Ad tertiam quaestionem dicendum, quod illi qui sunt in purgatorio, et patres
 qui erant in limbo, habebant spem: quia spes non evacuatur nisi secundum hoc
 quod aliquis habet actu id quod speravit; sicut fides evacuatur per id quod
 videt illud quod credidit. Illi autem qui in limbo patrum erant, et qui sunt modo
 in purgatorio, nondum habent beatitudinem, de qua est spes; et ideo spes
 eorum quam in hac vita habebant, non est evacuata.
 AD OBIECTA
 Ad primum ergo dicendum, quod dilatio spei antiquis patribus non faciebat
 afflictionem, quia afflictionis capaces non erant. Vel dicendum, quod quamvis
 spes ratione absentiae speranti afflictionem faciat, tamen ratione certitudinis
 delectationem facit. Et quia certitudo spei in eis deficere non poterat, ideo
 delectatio quae ex certitudine causabatur, absorbebat omnem afflictionem,
 quae ex absentia contingere posset.
 Ad secundum dicendum, quod quamvis non sint in statu merendi, tamen prius
 meruerunt, et ex illis meritis spes eorum provenit.
 Solutio IV
 Ad quartam quaestionem dicendum, quod spes fundatur super facultatem perveniendi
 ad illud quod speratur, vel veram vel aestimatam. In daemonibus
 autem et damnatis non est facultas ad beatitudinem perveniendi neque in rei
 veritate neque in eorum aestimatione, quia suae damnationis ignari non sunt;
 et ideo in eis spes futurae beatitudinis esse non potest.
 AD OBIECTA
 Ad primum ergo dicendum, quod spes ibi improprie sumitur pro expectatione
 dilationis iudicii: unde etiam Christo dicebant, Matth. 8, 29: «Venisti ante tempus
 torquere nos».
 | 
 |