| ARTICULUS 2
 Utrum debeat dici mater Dei
 Ad secundum sic proceditur.
 1. VIDETUR, quod beata Virgo non debeat dici mater Dei. Non enim est mater
 nisi secundum quod ab ea accepit esse. Sed non accepit ab ea Divinitatem, sed
 humanitatem. Ergo non debet dici mater Dei, sed mater hominis.
 2. Praeterea, in Deo non differt Deus et Deitas. Sed non potest dici mater
 Deitatis. Ergo nec potest dici mater Dei.
 3. Praeterea, Deus est commune tribus personis. Sed beata Virgo non est mater
 patris neque Spiritus Sancti. Ergo non debet dici mater Dei.
 4. Praeterea, sicut naturam produxit assumptam Virgo generando, ita etiam
 produxit eam Deus creando. Sed ratione naturae assumptae non dicimus
 Trinitatem creatricem Dei. Ergo nec debemus dicere Virginem matrem Dei.
 5. Praeterea, magis debet concedi id quod est verum per se quam id quod est
 verum per accidens. Sed in hoc nomine «Christus» importatur humana natura,
 quam generando Virgo per se produxit, quae in hoc nomine «Deus» non importatur.
 Ergo magis debet dici mater Christi quam mater Dei.
 SED CONTRA, Damascenus, dicit: «Theotocon, idest Dei
 genitricem, vere et principaliter Virginem praedicamus».
 Praeterea, secundum Augustinum, talis fuit illa unio quae
 Deum faceret hominem, et hominem Deum. Sed Virgo genuit hominem. Ergo et
 genuit Deum; ergo est mater Dei.
 Praeterea, propter unionem naturarum in persona una, vere dicimus Deum
 passum, quamvis hoc fuerit secundum humanam naturam: et sic potest dici
 Deus vere ex Virgine natus. Ergo etiam mater Dei dici potest.
 Solutio
 Respondeo dicendum, quod humanitas Christi et maternitas Virginis adeo sibi
 connexa sunt, ut qui circa unum erraverit, oporteat etiam circa aliud errare.
 Unde quia Nestorius circa humanitatem errabat, aliam esse asserens in Christo
 humanitatis et Divinitatis personam, oportebat quod diceret Virginem non
 matrem Dei, sed hominis: quia secundum eum, Deus et homo non est unus
 Christus. Quidam vero moderni errantes dicunt, non posse Virginem dici
 matrem Dei, ne mater Patris et Spiritus Sancti intelligatur; concedunt tamen
 eam esse matrem Filii Dei. Sed hi trepidant timore ubi non est timor: quia
 quamvis hoc nomen Deus commune sit tribus personis, potest tamen reddere
 | 
 |