Iulianus de Spira: Vita Sancti Francisci

Pag 1094


mundi partes solemniter celebrandam instituit ac mandavit, sicut et
ipse suis postmodum litteris declaravit.
Facta est autem haec ipsa beati Francisci canonizationis praeclara
solemnitas die dominico, die kalendarum augusti septimo decimo.
75 Anno vero Domini millesimo ducentesimo trigesimo, non
modica fratrum multitudine pro ipsius sancti translatione, necnon et
generali Capitulo celebrandis ad saepedictam civitatem e diversis mundi
partibus adunata, iam praefatus eorumdem specialissimus pater,
dominus papa Gregorius, cuius certa sperabatur ad hanc translationis
solemnitatem praesentia personalis, sed tunc temporis aliis quibusdam
urgentibus Ecclesiae praepediebatur negotiis, solemnes illuc
cum suis litteris nuntios destinavit, quibus suae non solum insperatae
causam absentiae necessariam declaravit, sed et filiis, quos
paterno consolabatur affectu, de quodam mortuo per beatum Franciscum
resuscitato certius intimavit. Ad haec per eosdem nuntios
crucem auream, opere quidem gemmario pretiosam, sed omni auro
et gemmis pretiosius lignum Crucis Dominicae complectentem; insuper
ornamenta et vasa quaeque ad altaris ministerium pertinentia,
necnon et decentissima solemnibus usibus indumenta transmisit.
Quae omnia pretiosissima basilicae beati Francisci, quae ab omni iurisdictione
inferiore exempta sua construebatur auctoritate, cuius et
ipse primarium lapidem fundamenti posuerat, assignavit; sed et alia

Torna all'inizio