Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 119


XXXXIIII. Ratio contra detractores.
Gaytus quoque Richardus illi cum ceteris eunuchis infestissimus
erat, eo quod Robertum Calataboianensem contra
voluntatem eius dampnaverat. Nec minus Bulcassem inter Sarracenos
Sicilie nobilissimus ac prepotens multam illi Sarracenorum
conflarat invidiam, cum eum ab initio plurimum dilexissent.
Indignabatur enim quod gaytum Sedictum, ditissimum
Sarracenum, cum quo privatas habebat inimicitias, cancellarius
nimis familiariter admicteret et eius consilio multa facere videretur,
et inde se cum ei dona plurima contulisset, putabat contempni,
nec eius posse gratiam promereri.
XXXXV. Nota quod odia ad tempus sunt dissimulanda.
Cancellarius, cum hec omnia persensisset, cepit rem dissimulans
blandius eosdem ac familiarius alloqui et multis eos beneficiis
attemptare, nec interim tamen quod ad tuitionem sui

1



5




10




15
Torna all'inizio