Salimbene de Adam: Cronica

Pag 951


verum etiam et gra[viter] vulneravit et ita percussit
eam uno ictu, quod secundo opus non fuit, et tamen quesivit
ab ea si iterum percuti vellet ab eo. Audivit hoc vir suus et
[fre]muit valde, nec mirum, quia, cum prius erecta et speciosissima
esset, post [ict]us toto tempore vite [sue] ex illa percussione
semper incessit [incurvata]. Igitur Gallicorum dominium
super[bissimum et cru]delissimum semper fuit. [Et] ideo dignum
[est quod] ad nichilum deveniat, et deficiat [omnino]. De tali
dominio Dominus dicit, Ys. LII: Dominatores eius inique agunt,
dicit [Dominus], et iugiter tota die nomen meum blasfematur ab eis.
De morte regis Saracenorum de Tunitio, post quem elegerunt filium Petri
regis Aragonie in odium regis Karoli.
Item, millesimo supraposito, mortuus est [rex Sa]racenorum de
Tunicio, et in [odium] regis Karoli elegerunt f[ilium] Petri regis
condam Arago[nie in] regem sibi. Qui non recusavit, [sed su]scepit
principatum eorum. [Fuit autem] iste rex Aragonie filius filie Manfredi
principis Apulie, filii condam Friderici imperatoris depositi.
Item, millesimo supraposito, illi de antiqua parte imperatoris
Friderici, videntes quod nec Raçolum castrum Reginorum nec
Mutinam civitatem ... obtinere nec capere viol[enter] ... tinent
... occupa[ver] ...
...

Torna all'inizio