Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 48


quippe vecordem esse et improvidum quisquis existimet fidem
eum cuipiam servaturum, qui tam iurisiurandi, quam affinitatis
iure posthabito, socerum suum quem vice patris habuerat, cuius
etiam opera patrimonii sui restitutionem impetraverat, tantis ingratus
beneficiis prodiderit et interfecerit innocentem; falsum enim
quicquid ipse complicesque sui adversus admiratum confinxerant,
nec illum inventa in thesauris eius diademata sibi preparasse, sed
regi, ut eadem in kalendis ianuarii strenarum nomine, iuxta consuetudinem,
ei transmicteret; verum nunquam ob id solum a Matheo
Bonello tot contracta federa, tot societates initas ut Maionem
interficeret. Aliud eum maius ambire altiusque fovere propositum,
ad quod eiusmodi principio viam sibi comode censuerat preparandam.
Hec et huiusmodi plurima sepissime regis auribus inculcantes,
id effecerant, ut neque iam Matheum Bonellum inter familiares
admicteret, neque Maionem ob aliam causam ab eo
crederet interfectum, nisi ut comunicatum cum quibusdam proditoribus
de morte sua consilium liberius posset ad effectum perducere.
Sed huius rei vindictam vix iam, ut erat ad puniendum
facilis, moras sustinens, in tempus congruum necessario deferebat,
dum populi tumultu composito, novitatis fervor et impetus quievisset.
Interim tamen, .LX. milia tarenorum, tam ab eo quam
ab illis qui pro ipso fideiusserant, repeti iubet, quos idem olim,
ut patrimonium suum reciperet, curie spoponderat se daturum.
Eorum autem solutionem admiratus, genero parcens, ignorante
rege, distulerat. Itaque Matheus Bonellus ex improviso repentina
debiti veteris exactione pulsatus, simulque videns solito rarius
ad curiam se vocari, neque iam ut solebat admicti, mirabatur
quod hoc novitatis portenderet. Sed et hoc eius animo non parum
metus ac suspitionis iniecerat, quod Adenolfum camerarium plurimum

1



5




10




15




20




25



Torna all'inizio