| sic error apparet maior in corpore irascentis. Et vidit quendam
 peditem iusequi latronem et dixit: miror qualiter publicus
 privatum prosequitur. Et dixerunt quidam: ad quid non emis
 domum in qua quiescas? Respondit: quiesco quia domo carco.
 Et vidit quandam pulcram mulierem et dixit: modicum boni et
 plurimum mali. Et dixit Alexandro: non aprecieris te, rex, ob
 tuam pulcritudinem, nec propter pulcrum vestitum, nec ob tuum
 pulcrum equitare; sed coneris appreciari te propter bonitatem
 et liberalitatem que in te consistant. Et dixit: quando reputaveris
 pro malo quod videris in altero, caveas ne tale in te existat.
 Et dixit: cum videris canem dimittere dominum et te sequi, prohibeas
 eum cum lapidibus quia relinquet te sicut relinquit
 dominum suum. Cui dixerunt: qualiter comedis in platea? Respondit:
 quia in platea famesco. Et vidit quendam orantem Deum
 ut concederet sibi sapienciam; cui dixit: non ores propterea sed
 coneris ad discendum pocius. Et dixit: in qualibet virtute
 humana est utile magis consequi, nisi in locutione. Et dixit:
 commendare aliquem super eo quo caret est inhonestum et turpe.
 Et erat quidam pictor tempore quo, qui factus est physicus; cui
 dixit: existimo, quia scivisti quod error picture patebat oculo et
 error medicine latebat sub terram, propterea, omissa pingendi
 arte, factus es medicus. Et vidit quendam formosum facie, tamen
 ignarum; cui dixit: o quam bona domus, et malus hospes! Et
 vidit quendam inscium stantem super lapidem; cui dixit: lapis
 super lapidem. Et consueverat dehonestare odientes scienciam.
 Et quadam die ascendens in altum locum clamavit: o vos omnes,
 convenite; et convenientibus dixit: non vos voco, immo homines.
 Et quesiverunt: quid sunt divicie? Respondit: abstinere a
 cupiditatibus. Et quesiverunt: quid est amatorium? Respondit:
 | 
 |