| de alacritate et innocentia pueri nec non et de matris ipsius
 liberalitate tam larga, accessi et amplexatus et osculatus sum eum.
 Et mater benigna per magnam moram eum michi dimisit. Cumque
 de eo satiari non possem, benedixit michi Virgo beata et
 dixit: «Vade, fili dilecte, et quiesce, ne fratres, qui surgent ad
 matutinum, inveniant te hic nobiscum». Acquievi, et disparuit
 visio. Sed in corde meo tanta dulcedo remansit, quod non possem
 sermone referre. Fateor vere quod nunquam in seculo tantam
 dulcedinem habui. Et tunc cognovi quod vera est scriptura
 que dicit quod «gustato spiritu desipit omnis caro».
 Tempore illo, cum adhuc essem in civitate Fanensi, vidi per
 somnium quod filius domini Thomasii de Armariis de civitate
 Parmensi unum monachum occidebat, et recitavi somnium fratri
 meo. Et post paucos dies transibat per civitatem Fanensem Amiço
 de Amicis, qui ibat in Apuliam, ut inde aurum sumeret, et venit
 ad locum fratrum, ut videret nos, quia notus et amicus noster
 erat atque vicinus. Et quasi aliunde incipientes inquisivimus quid
 esset de tali (vocabatur enim Gerardus de Sençanisiis), et dixit
 nobis: «Male est de eo, quia altera die unum monachum interfecit».
 Et cognovimus quod aliquando vera sunt somnia.
 Item, tempore illo quando primo transivit pater meus per
 civitatem Fanensem eundo Assisium, absconderunt me fratres
 cum fratre meo per plures dies in domo domini Martini de Fano,
 qui erat dominus legum; et palatium suum erat iuxta mare;
 et interdum veniebat ad nos et loquebatur nobiscum de Deo et
 de divina Scriptura, et mater sua ministrabat nobis. Ego autem,
 processu temporis, tempore scilicet potestarie domini Iacobi de
 Pennaciis de Regio et de Sesso, cum haberem auctoritatem eligendi
 unum sapientem, de quacumque parte vellem, qui de
 quodam negotio cum Bononiensibus concordaret Reginos, recordatus
 beneficii domini Martini, ipsum elegi. De quo Regini optime
 consolati fuerunt; et ipse postea a Mutinensibus salarium habuit
 ut Mutine scolaribus legeret. Postmodum, elapsis forte duobus
 annis, Ianuenses elegerunt eum ut esset eorum potestas. Qua
 potestaria finita, Ordinem fratrum Predicatorum intravit, in quo
 laudabiliter vitam suam complevit. Erat enim tunc temporis in
 | 
 |