Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 167


Imperator igitur de nobilissima prosapie ortus fuit et
mediocriter longus erat, pulcre stature, recta et bene composita
membra habens, alba facie rubeo colore suffusa, capillis
quasi flavis et crispis; hilari vultu, ut semper ridere velle
putaretur; dentibus candidis, pulcherrimis manibus, ore
venusto; bellicosissimus, tardus ad iracundiam, audax et
intrepidus, velox, facundus; largus, non prodigus, in consiliis
cautus et providus, velocis ingenii, in sapientia multum
abundans; amicis ac bonis dulcis et benignus, malis vero
terribilis et quasi inexorabilis; iusticie cultor, legum amator,
Deum timens, in elimosinis promptus; maxime fortunatus,
ab omnibus fere dilectus, et in quo rerum natura nihil deerraverat,
preter quod eum mortalem finxerat, cuique a longevis
retro nullus fuit imperator equiperandus.
Beatrix vero coniunx ipsius imperatoris fuit, et ipsa de
nobili genere orta de provincia Burgundie, mediocris stature,
capillis …, facie pulcherrima, dentibus candidis et bene
compositis, erectam habens staturam, ore pusillo, vultu modesto,
oculis claris; suavibus et blandis sermonibus pudica;

1



5




10




15



Torna all'inizio