| Ingrossatio autem est mentis elatio que ex tali scissura attenuata est.
 Pannus etiam tunice fratrum Predicatorum fortior est sutura ubi cesio
 panni fuit quam in alia parte panni que non fuit incisa. Sic reconciliatio
 post scissuram erit pax fortior et durabilior. Bene ergo reges sunt episcopi,
 immo et super reges; unde et beatus Ambrosius legitur dixisse Theodosio
 imperatori "In ecclesia ego sum dominus et tu es sicut unus de plebe".
 Reges etiam et super reges sunt fratres Predicatores. Dum enim predicant
 regibus, reges de populo computantur quia per predicatores reguntur;
 unde  Glosa  dicit "Reges idest rectores".
 Circa quintum nota quod ad magnam infamiam apud vulgus cedit ista
 discordia inter clerum et fratres qui deberent discordantes laicos concordare.
 Infamia vero denigratio fame vocatur, iuxta illud Arrigetti:
 Quem semel horrendis maculis infamia nigrat
 ad bene tergendum multa laborat aqua.
 Restitutio autem fame vocatur dealbatio, que quidem fit per reconciliationem
 et pacem, et ideo dicit quod utrique reges "nive dealbabuntur in
 Selmon", quod scilicet interpretatur pax. Nichil enim est albius nive;
 immo et in  Ps  . [50,9] dicitur alibi "Lavabis me" scilicet tu, domine
 episcope, aqua sapientie, "et super nivem dealbabor", quia scilicet maior
 erit fama de bona reconciliatione quam esset ante scissionem.
 Quam nobis etc.
 | 
 |