de Mandra, magister comestabulus, qui cum Roberto comite  
Lorotelli rebus diu bellicis insudaverat, audacie plurimum habens,  
prudentie parum: proceres ergo ceterique viri nobiles quicumque  
predia vel feudorum quicpiam possidebant, comitem malebant  
pre[esse curie capitaneumque constitui; milites vero stipendiarii,  
cum comestabulo suo, preter paucos Transmontanos, gayti Petri  
munera sequebantur. Qui, cum Richardi comestabuli fidem multis  
sibi non ambigeret beneficiis] obligatam, eo tendebat ut eumdem  
factum comitem quasi propugnaculum quoddam adversus comitem 
Gravinensem erigeret, ut velut ex equo deinceps comes comiti 
plena posset auctoritate resistere. Quod non difficile, porrectis  
super hoc regine precibus, impetravit. Hic itaque, non sine multorum 
indignatione, comes creatus, tubis, tympanis cymbalisque  
de more sollempniter preeuntibus, Bovianum, Venafrum integreque 
universa oppida, que ad comitatum Molisii pertinebant,  
optinuit. Cepit interea gaytus Petrus frequenter cum ingenti multitudine 
militum, hostiariis sagittariisque precedentibus, equitare;  
universis ad se confluentibus multa largiri, et sibi quos poterat  
sacramentis astringere; comes autem Gravinensis hec omnia velud  
negligere dissimulando paucorum comitatu contentus esse, eoque  
ipso gayto Petro suspectior fieri. Coniectabat enim note virum  
industrie [callidum dissimulare propositum et occulte] cum electo  
Siracusano magnum aliquid machinari. Ex ea demum suspicione  
timorem concipiens, comitis consilium per amicos diligentius  
inquirebat. Cumque multi nichil esse timendum assererent, et  
addita spe, niterentur labantem eius animum roborare, plures ad  
eum secretius accedentes, parari sibi latenter insidias astruebant.  
Ita variis dissonisque concussum rumoribus eo desperationis impulerant, 
ut non aliter se quam nocturna fuga speraret manus comitis 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
  
25 
  
  
  
 
  |