| torvos oculos in ipsum parietem terribiliter cępit infigere, et
 intentus illuc ubi sancti cilicii iacebat particula, crebris
 non cessabat vocibus exclamare: «Ille me eicit, ille me eicit»;
 et ita clamans, protinus ab eo expulsus est. Hinc ergo iure perpenditur
 quid per semetipsum apud divinam clementiam impetrare non
 possit, ante cuius brevissimam vestimenti particulam demon stare
 non potuit; et qui talia absens exhibet, quid per corporis presentiam
 non exercet?.
 LXXI. Alio quoque tempore castaldius quidam pauperculę
 mulieri vaccam violenter abstulit, et eam vociferantem multisque
 precibus obsecrantem audire contempsit. Illa protinus accurrens,
 duos gallinarum pullos ad ęcclesiam quam supra memoravimus
 detulit, et eos secum ante altare proiciens, huiusmodi verbis
 clamare flebiliter cępit: «He sancte Romualde, exaudi miseram,
 ne despicias desolatam et redde mihi gubernatricem
 meam iniuste sublatam». Mira res! Vix adhuc villicus
 cum ipsa rapina emissione sagittę a domo mulieris abierat,
 et continuo percussus vaccam in eodem loco dimisit, deinde domum
 perveniens protinus expiravit.
 LXXII. Post quinquennium vero a sancti viri obitu,
 data monachis ab apostolica sede licentia ut supra venerabile corpus
 | 1
 
 
 
 5
 
 
 
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 
 20
 
 |