Nobili mulieri domine B., cum qua nunc moror, coniugali federe 
copulatus, vobiscum, ipsa vivente quam mortuam reputabam, 
matrimonium non potui consumare, prohibente divina lege 
pariter et humana. Quare tenore presentium vos esse scientes 
in omnibus absolutam, dubitatione qualibet procul mota, 
vestram potestis libere facere voluntatem. 
XLIV. 
 De vicino ad vicinum.  
Peramabili vicino suo C., D. salutem quam potest. Vicini 
longo tempore fuimus et amici, nec credo quod aliquis de domo 
mea in personis vel rebus vobis vel alicui vestrum offensam 
dicto vel facto intulerit, aut aliquid fecerit quod debeat displicere; 
quia si, quod absit, per me vel ex parte mea talia processissent, 
non esset mirabile, si vos, me absente, familie mee 
faceretis iniuriam vel guerram. Quare vestram bonitatem exoro, 
quatenus pro honore vestre persone, familie mee sic bonam 
viciniam faciatis, quod in mea reversione vobis grates referre 
tenear, et facere servitia et honores. 
XLV. 
 Responsiva ad predictam.  
Postquam a civitate nostra pro vestris negotiis recessistis, 
uxor vestra cum filiis tanta mihi obbrobria intulit, quod, si 
non esset amore vestro, et restitissem fortiter et iniuriis respondissem. 
Sed quicquid voluerint dicere, dicant et faciant confidenter, 
quia pro bona vicinia quam mihi dilectio vestra fecit, 
patienter omnia tolerabo, quousque venietis ad propria, super 
hoc facturi quod videbitis expedire. 
XLVI. 
  De noto ad notum.  
Viro laudabili et discreto P., Q. notus eius salutem quam 
sibi. Cum vestram notitiam acquisivi, tantum mihi crevit
  |  
  |