Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 251


Salaminam accessit, ubi tunc rex Theucer frater, quondam
Thelamonii, illius prouincie dominus residebat. Sed audito iam
dudum quod in morte Thelamonii fratris sui Dyomedes conspirauerat
cum Vlixe, ipsum capi mandauit. Sed Dyomedes tunc furtiua fuga
lapsus euasit a manibus regis Theucri.
Rex autem Demofon et rex Athamas peruenientes in eorum
regna simili modo a regnis eorum sunt exulare coacti. Qui Carthacium
ueniunt, ubi dux Nestor ylariter recepit eosdem. Hii duo
reges proposuerunt ibi in eorum regna se in armata manu conferre,
et eorum regnicolas in potenti brachio debellare et omnes interficere
fortuna fauente, illos specialiter crudelissime morti tradere qui
faccionis ipsius fuerunt actores. Verum Nestor eorum consilia
non commendat; ymo persuadet illis ut nuncios eorum ad
eorum regna transmittant in blandiciis et multarum prouisionibus
libertatum. Vnde factum est quod non post multos dies eorum
regnicole reconciliacionis animum assumentes predictos eorum reges
in eorum regna gratis animis receperunt.
Heneas uero, qui remanserat apud Troyam ut refici faceret naues
suas, dum fuit ibidem passus est multos bellicosos congressus ab
adiacencium locorum incolis, qui Troyanorum reliquias prede exponere
nitebantur. Consuluit ergo eis Heneas quod, cum ipse ad
eorum defensionem diu cum eis esse non possit, mittant pro Dyomede,
uiro tam strennuo, qui, cum exilium pateretur adhuc ex eo
quod recipi non potuit inter suos, ad regimen et subsidium eorum
libenter accederet. Miserunt itaque Troyani pro Dyomede, qui,
auxilio vndecunque quo potuit conquisito, cum multa celeritate se
contulit apud Troyam. Qui cum inuenisset quasi Troyanos obsessos
et adhuc Heneam ibidem, qui inter se gauisi sunt ualde,
ambo ad bellum se parant, et ordinatis Troyanis aptis ad bellum,
in armatu manu ad prelium egrediuntur cum eisdem. Diebus
igitur septem continuis est pugnatum. Inter quos Dyomedes multa
commisit de sue strennuitate persone, multos interfecit ex aduersariis

Torna all'inizio