quandam a catholicis abstulit et Arrianis dedit; ad quam accedens Basilius ait: Imperator, scriptum 
est:  Honor regis iudicium diligit , et iterum:  Iudicium regis iusticia ; et cur cor tuum imperavit, ut 
catholici de ecclesia eicerentur, et Arrianis daretur? Cui imperator: Iterum ad contumelias reverteris, 
o Basili? Non decet te. Et ille: Decet me pro iusticia etiam mori. Tunc Demostenes prefectus 
epularum imperatoris, fautor Arrianorum et loquens pro eis, fecit barbarismum. Cui ait Basilius: 
Tuum est de pulmentariis regis cogitare, non dogma divina decoquere. Qui mox confusus tacuit. 
Dicit imperator Basilio: Vade et iudica inter eos, sed non secundum inmoderatum amorem populi. 
Abiens ergo dixit coram catholicis et Arrianis, ut fores ecclesie clauderentur et utriusque partis sigillo 
munirentur, et ad quorum orationes aperirentur, sua esset; quod cum omnibus placuisset, orantibus 
Arrianis tribus diebus et noctibus et venientibus ad fores ecclesie, si sunt aperte Tunc Basilius 
processione ordinata venit ad ecclesiam et, facta oratione, levi ictu de baculo pastorali fores tetigit 
dicens:  Tollite portas, principes vestras, et elevamini porte eternales, et introibit rex glorie . Et continuo  
sunt aperte . Et intrantes Deo gratias reddiderunt, et reddita est ecclesia catholicis. Fecit autem 
imperator promitti multa Basilio, si sibi consentiret. Pueris ista conveniunt, nam qui divinis saginantur  
eloquiis, corrumpere de divinis dogmatibus nec unam sillabam paciuntur. Tunc imperator indignatus,  
dum de eius exilio sententiam vellet scribere, primus secundus, tercius calamus fractus est, 
unde indignatus cartam fregit. 
  XLVIIII. De imperatore Iohanne Christiano.  
Anno Domini CCCLXVIII. Iohannes imperator Christianus regnavit apud 
Romanos men. VIIII post Iulianum apostatam et Iovinianum. Qui Iohannes 
Christianus princeps cum ad imperium eligeretur et vocaretur mortuo predicto 
Iuliano et Ioviniano, dixit Romanis: Non decet Christianum esse regem paganorum. 
Unde illi statim pro eo baptismum catholice receperunt. Tunc temporis Rome 
sedebat Felix papa; post eum successit Liberius papa secundus. 
 L. De Graciano imperatore.  
Anno Domini CCCLXXXII. Gracianus post mortem Valentis regnavit apud Romanos an. VI. 
Hic fuit litteris mediocriter instructus, parcus libidini, cibi et sompni imperii sui, qui in 
tria Domino dedicavit, quia, ut orthodosios pastores exulati ad ovilia redirent, procuravit. 
Hic Valentinianum fratrem parvulum socium cessavit imperii, quem pater de Iustina genuerat. Nam 
Severam uxore legittima Valentinianum, mater Graciani, lauinie pulcritudinem cuiusdam 
Iustine virginis, Valentinianus eam duxit uxorem, de qua genuit Valentinianum genuit, Iustam et 
Gallam. Gracianus preterrea Theodoxium filium precedentis Theodoxii in consortem assumpsit imperii,  
sibique tenens transiens Yspaniam, Theodosio regnum tradidit Orientis. Vidit in sompnis, 
quod Molestius Antiochenis episcopus se clamidem vestiret episcopalem, coronam capud ornaret; 
veniens Constantinopolim, congregarentur episcopi, Meletium ex precedenti visione cognovit. Gracianus  
cum videret sibi hostes in Galiis inminere, fretus Christi patibula inpari numero se in 
hostem dedit, quos incredibili felicitate conferat. Sed quidam Maximus in Britania imperator efficitur,  
contra quem, cum ad Gallias venisset, Gracianus accessit, sed fugiens Lugduni captus et occisus 
est. Maximus ultra procedens Valentinianum augustum de Ytalia expulit et Victorem filium suum regni 
consortem effecit. Valentinianus igitur in orientem ad Theodosium fugit. Interim Theodosius, omnem 
suam fiduciam ad opem Christi conferens, Alanos, Hunnos, Gothos incunctanter aggressus vicit et cum |  
  |