Iohannes de Plano Carpini (ca. 1190-1252): Historia Mongalorum (ca. 1250)

Pag 327


levitatem, sicut nobis christiani dicebant qui assidue morantur
cum eo. Dicebant etiam nobis christiani qui erant de familia eius
quod credebant firmiter quod deberet fieri christianus, et de hoc habent
signum apertum, quoniam ipse tenet clericos christianos et
dat eis expensas; christianorum etiam capellam semper habet ante
maius tentorium eius, et cantant publice et aperte, et pulsant
ad horas secundum morem Grecorum, ut alii christiani, quantacumque
sit ibi multitudo Tartarorum vel etiam hominum aliorum;
quod non faciunt alii duces.
<44>. Proposuit imperator mittere nobiscum nuntios suos, sicut
nobis Tartari nostri dixerunt, qui nobiscum venire debebant. Volebant
tamen, ut credimus, quod nos hoc peteremus ab eo, quia ad
hoc unus de Tartaris nostris, qui senior erat, nos monuit ad petendum.
Sed quoniam ut venirent nobis bonum non videbatur, respondimus
ei quod nostrum non erat petere, sed si ipse imperator
de sua voluntate mitteret eos, nos vellemus eos ducere secure, Domino
adiuvante. Nobis autem, propter plures causas, ut venirent expedire
non videbatur. Prima est quod timuimus ne, visis dissentionibus
ac guerris que sunt inter nos, magis contra nos animarentur

Torna all'inizio